monumenta.ch > Plinius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 113
{XXIX} nullum animal pavidius existimatur et ideo versicoloris esse mutationis. vis eius maxima contra accipitrum genus. detrahere enim supervolantem ad se traditur et voluntarium praebere lacerandum ceteris animalibus. caput eius et guttur, si roboreis lignis accendantur, imbrium et tonitruum concursus facere Democritus narrat, item iocur in tegulis ustum.